Hippocratis iūsiūrandum

Per Apollinem medicum et Aesculapium, Hygiamque et Panaceam iūre iūrandō affirmō et Deōs Deāsque omnēs testor, mē quantum vīribus et iūdiciō valuerō, quod nunc iūrō et ex scrīptō spondeō plānē observātūrum.


Praeceptōrem quidem quī mē hanc Artem ēdocuit, parentum locō habitūrum, eīque cum ad victum, tum etiam ad ūsum necessāria, grātō animō communicātūrum et suppeditātūrum. Eiusque posterōs apud mē eōdem locō quō germānōs frātrēs fore, eōsque sī hanc artem addiscere volent, absque mercēde et syngraphā ēdoctūrum. Praeceptiōnum quoque et audītiōnum, tōtīusque relīquae disciplīnae, cum meōs et eius quī mē ēdocuit līberōs, tum discipulōs quī medicō iūre iūrandō nomen fīdemque dederint, participēs factūrum, aliōrum praetereā nēminem.


Victūs quoque ratiōnem, quantum facultāte et iūdiciō consequī potuerō, aegrīs ūtilem mē praescrīptūrum, eōsque ab omnī noxiā et iniūriā vindicātūrum. Neque cuiusquam precibus adductus, alicuī medicāmentum lēthāle propīnābō, neque huius reī author erō.



Last modified: Thursday, 23 September 2021, 9:39 AM